

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 24: Versus 3
Sedente autem.Ubi Marcus ait,contra templum.Sedet contra templum cum de ruina ejus et excidio gentis disputat ut et corporis situs verbis suis congruat. Mystice. Sedet in monte Oliveti, id est in Ecclesia quietus manens superborum detestatur arrogantiam.Dic nobis.Quia dixit omnia destruenda, tempus et signa destructionis quaerunt. Tria quaerunt: quo tempore destruenda Jerusalem sit? quo venturus Christus? quo consummatio saeculi ventura sit?